monumenta.ch > Beda Venerabilis > 28
Beda, De Temporum Ratione, XXVII. De magnitudine, vel defectu solis et lunae. <<<     >>> XXIX. De concordia maris et lunae.

CAPUT XXVIII. De effectiva lunae potentia. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---De effectiva lunae potentia beatus antistes Ambrosius, in libro quarto Hexameron, ita commemorat: Similia de lunae ratione conveniunt, quae de consorte ac fratre eius memoravimus. Beatus dicitur quasi bene auctus, scilicet ab habendo quod velit, et nihil patiendo quod nolit. Ille autem vere beatus, qui et habet omnia quae vult bona, et nihil vult mali. Ex his enim duobus beatus homo efficitur. Antistes, quasi ante stans, id est, ante aram; unde quidam antestis dicere volunt. Melius tamen dicitur a verbo antisto antistas, quod significat emineo, et superexcello, eo quod universum populum dignitate et honore superemineat. Consors dicitur sol lunae, quia compartiuntur totum mundum aequaliter.

Quoniam caput meum repletum est rore, et crines mei guttis noctium. Caput Christi Deus est Pater, cincinni vero sunt intimae sanctorum cogitationes, quae non laxae et dissolutae fluunt, sed vinculo timoris et amoris Dei colligantur. Ros vero et guttae noctium, hoc loco tenebrosas et infidelitate frigidas mentes significant. Caput ergo sponsi plenum est rore, cum saeculares quique a Dei charitate torpescunt; et iuxta quod Dominus dicit: Abundante iniquitate refrigescet charitas multorum. Et cum tales sanctos Dei coelestia meditantes persequuntur et odiunt, quasi cincinni sponsi pleni sunt guttis noctium. Nam et defectui eius compatiuntur elementa, et processu eius quae fuerint exinanita cumulantur, ut animantium cerebra maritimorum humida.

Siquidem pleniores ostreae reperiri feruntur, multaque alia, cum globus lunaris adolescit. Ostreae sunt pisciculi cochleis circumdati, qui in mari tantum inveniuntur; qui etiam cum crudi ab hominibus comeduntur, sanitatem corporum praestant.

Euriporum quoque meatus refluus hoc indicat, vel etiam reciprocatio syrtium, quae vicinae habentur Oceano, quas pro lunae schematibus concitari locorum accolae prodiderunt. Syrtes sunt arenosa in mari magno loca, multum terribilia et metuenda, eo quod ad se omnia trahere atque diripere soleant, et appropinquanti vadoso mari haereant. Hae autem ad mare Aegyptium vicinae sunt, et pariter admiscentur. Euripus ductus fontium interpretatur. Euripi sunt meatus aquarum qui magis ebulliunt et aestuant nascente luna.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Qui hoc quoque servant. Architecti praecipiunt materiam esse caedendam a primo autumno ad id tempus, quod est antequam incipiant flare favonii. Vide Vitruvium, de Architectura, lib. II, cap. 9.

Sed et lapis Selenites. Hic habet nomen a luna, quam Attici σελήνην vocant. Nascitur, auctore Plinio, in Arabia, cuius verba ascribam ex fine ultimi libri: Selenites ex candido translucet colore, melleo fulgore, imaginem lunae continens, redditque eam in dies singulos crescentis minuentisque numero, nascique putatur in Arabia. Multa quoque de hac gemma apud Marsilium Ficinum, in libello de Vita coelitus comparanda scripta sunt. Meminit quoque eiusdem Dioscorides, cap. 995. Item Albertus Magnus, lib. II de Metallis.

Euriporum quoque meatus. Euripum accipit pro quolibet aestu maris. Euripus peculiare nomen illius nobilissimi aestus qui est inter Atticam et Eubaeam, in quam quidam se praecipitem dedisse Aristotelem scribunt, estque eius aestus maxime mira natura, ut passim constat apud historicos et physicos.

]
SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 De effectiva lunae potentia beatus antistes Ambrosius in libro quarto Hexameron ita commemorat: 'Similia de lunae ratione conveniunt, quae de consorte eius ac fratre memoravimus, siquidem in id se induit ministerium in quod et frater, ut illuminet tenebras, foveat semina, augeat fructibus. Habet etiam pleraque a fratre distincta, ut quem tota die calor humorem terrae siccaverit, eumdem exiguae noctis tempore ros reponat. Nam et ipsa luna larga roris adseritur. Denique cum serenior nox est, et luna pernox, tunc largior ros fertur arva perfundere, et plerique sub aere quiescentes, quo magis sub lumine fuissent lunae, eo plus humoris se capite collegisse senserunt. Unde et in Canticis dicit Christus ad Ecclesiam: Quoniam caput meum repletum est rore, et crines mei guttis noctis.
2 Tum deinde minuitur et augetur, ut minor sit cum resurgit nova, et cum sit imminuta cumuletur, in quo grande mysterium est. Nam et defectui eius compatiuntur elementa, et processu eius quae fuerint exinanita cumulantur, ut animantium cerebra maritimorum humida: siquidem pleniores ostreae reperiri ferantur multaque alia, cum globus lunaris adolescit.
3 De arborum quoque internis idem allegant qui hoc usu proprio compererunt.' Haec beati Ambrosii verba etiam architectorum omnium ars et quotidianus usus adfirmat, qui observandum praecipue docent ut a quinta decima luna usque ad vicesimam et secundam arbores praecidantur, ex quibus vel liburnae texendae, vel publica quaeque sunt opera facienda.
4 His enim tantum octo diebus caesa materies immunis servatur a carie, reliquis autem diebus praecisa etiam in eodem anno, interna vermium labe exesa in pulverem vertitur. Qui hoc quoque observant, ut post solstitium aestivum, id est, post mensem Iulium, et Augustum, usque ad Calendas Ianuarias materias caedant. His namque mensibus arescente humore, sicciora, et ideo fortiora, sunt ligna.
5 Sed et lapis selenites in Perside potentiae lunaris effectum mirifice demonstrat, qui lunae continens imaginem, fulgore candido niveoque translucet, atque iuxta cursum astri ipsius vel augeri diebus singulis perhibetur, vel minui. His consentanea Basilius Caesareae Cappadociae reverendissimus antistes in sexto Hexameron libro scribit, dicens: 'Opinor autem quod et animalibus creandis, caeterisque omnibus quae terra producit, non parva confertur ex lunae mutatione formatio; modo enim laxiora eorum corpora videntur et vacua, cum senescit; modo integra et repleta, cum crescit, quoniam humorem quemdam cum calore permixtum interius his latenter infundit.
6 Quod ita esse demonstrant hi qui sub dio dormientes lucente luna, postquam surrexerint, inveniunt capita sua largissimo rore madentia. Sed et recentes carnes si sub luna iacuerint, fluida mox putredine corrumpuntur. Idemque significat pecorinum cerebrum, vel etiam viscera marinorum animalium, quae sunt humectiora, necnon arborum medullae.
7 ' Et paulo post: 'Sed aeris motus iisdem ipsis commutationibus continetur, sicut lunae novitas attestatur, quae ex longa plerumque serenitate subito nubium glomerationes et perturbationes exsuscitat. Euriporum quoque meatus refluus hoc indicat, vel etiam reciprocatio syrtium, quae vicinae habentur Oceano, quas pro lunae schematibus, concitari locorum accolae prodiderunt.
8 Euripi etiam in utramque partem soliti sunt propria leniter fluenta convertere reliquo omni tempore; cum vero luna nascitur nullo modo possunt quiescere, sed vehementi fervore semper exaestuant, donec luna rursus appareat, sedationem commotis turbinibus allatura.'